Iosephus Biden

Wikidata-logo.svg Iosephus Biden
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus Biden: imago
Iosephus Biden: subscriptio
Nativitas: 20 Novembris 1942; St. Mary's Hospital
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Officium: President of the United States
Munus: politicus, Causidicus, professor
Patronus: Universitas Pennsylvaniensis, Widener University

Familia

Genitores: Joseph R. Biden Sr.; Jean Biden
Coniunx: Neilia Hunter, Jill Biden
Proles: Beau Biden, Naomi Biden, Hunter Biden, Ashley Biden
Familia: Biden family

Memoria

Laurae: Order of the Three Stars, 2nd Class, Praemium Praesidis pro Libertate, Hilal-e-Pakistan, Ellis Island Medal of Honor, Order of the Cross of Terra Mariana, 1st Class, St. George's Order of Victory, Order of Liberty, Grand Cross of the Order of Boyacá, Laetare Medal

Insignia heraldica

Iosephus Biden: insigne

Iosephus Robinette Biden Iunior (Anglice Joseph Robinette Biden, Jr., natus Scrantoniae in Pennsilvania die 20 Novembris 1942), Joe Biden vulgo appellatus, est praeses Civitatum Foederatarum, inauguratus Vasingtoniae die 20 Ianuarii 2021, cum Kamala Harris, praeside vicaria. In comitiis praesidentialibus anni 2020 habitis, Donaldum Trump vicit. Sodalis Factionis Democraticae, quadragesimus septimus vice praeses a 2009 ad 2017 meruerat. A 1973 ad 2009 Delavariam in Senatu Civitatum Foederatarum repraesentaverat.

Alumnus est universitatis Delavariensis et scholae iuris Universitatis Syracusanae. Civitates Americanae eum praesidem vicarium die 4 Novembris 2008 creaverunt, et inauguratus est die 20 Ianuarii 2009 suo cum collega, Baraco Obama praeside quarto et quadragesimo. Iosephus Biden senatum anno 1973 accesserat, sexies recreatus erat, et munus praesidis bis (annis 1988 et 2008) frustra petiverat ipse, priusquam Baracus Obama eum Factioni Democraticae vicarii muneris candidatum delegit.

Bibliographia

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Biden spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica • Congressus Civitatum Foederatarum
  • Biographia apud archiva Domus Albae (Anglice)

This page is based on a Wikipedia article written by contributors (read/edit). Text is available under the CC BY-SA 4.0 license; additional terms may apply. Images, videos and audio are available under their respective licenses. Cover photo is available under CC BY 2.0 license.