Vita

Inscriptio in facie domus Lugani: Nil sine magno vita labore dedit mortalibus (Horatius, Satira 1.9.59-60.

Vita, scientifice, quam scimus, est vivi—i. e. viventis—organismi; vivunt ergo plantae, animalia, fungi, et, si omnino sunt, alia genera formarum vitalium nondum inventa.

Utrum vita postmortalis sit, an non, probatum non est. At hanc rem excludi non oportere constat, quomodocumque eam vis appellare, nam spiritus quoque vivi sunt. Habemus complures theorias in multis materiis scientiae, et etiam complures cogitationes philosophicas, ut exempli gratiae aliae dimensiones in universo fortasse sunt et fortasse etiam formas vitales habent.

Vita in aliis planetis etiam esse potest. At tum homo satis bonam technologiam itinerum spatialium non habet, nemo certe scit, an vita in aliis planetis sit.

Quomodo entitates vivae agant

Res in biologia more communi habetur viva si agit sic, saltem semel dum exstat:

  1. Crescendo: entitas crescit aut maturescit donec fit capax propagandi generis.
  2. Transferendo: consumit, transformat, et servat energiam massamque, crescit absorbenda energia vel cibo ex circumstantibus rebus aut reficienda massa, in edendis energia laboreque et in reiciendis immunditiis.
  3. Movendo: extra, movit loco aut intra, sanguis fluit
  4. Procreando: potest creare ipsis modis alias entitates sibi similes.
  5. Respondendo stimulis: potest detegere proprietates circumstantium rerum et agit modo apto.

Vita in musica

Opus, grex rockianus popularisque Austriacus, habet carmen Live Is Life ("In Vivo Est Vita"), anno 1985 editum, et populo gratum illo tempore fiebat.

Nexus interni

Bibliographia

  • De Duve, C. 1991. Blueprint for a Cell. In The Nature and Origin of Life. Burliongtoniae Carolinae Septentrionalis: Patterson.
  • Eigen, Manfred. 1993. Stufen zum Leben: Die frühe Evolution im Visier der Molekularbiologie. Ed. 3a. Monaci: Piper Verlag. ISBN 3492107656.
  • Eigen, Manfred, W. Gardiner, P. Schuster, et R. Winkler-Oswatitsch. 1981. The Origin of Genetic Information. Scientific American 244:88–118.
  • Koshland, Daniel E. 2002. Special essay: The seven pillars of life. Science 295(5563):2215–2216. ISSN 1095-9203. doi:10.1126/science.1068489. PMID 11910092.
  • Maturana, Humberto, Francisco Varela. 1987. Der Baum der Erkenntnis: Die biologischen Wurzeln menschlichen Erkennens. Monaci.
  • Schrödinger, Erwin. 2001. Was ist Leben? Ed. 2a. Monaci: Piper Verlag. ISBN 3492211348.
  • Witzany, Guenther. 2010. Biocommunication and Natural Genome Editing. Springer Verlag.

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad vitam spectant.


This page is based on a Wikipedia article written by contributors (read/edit). Text is available under the CC BY-SA 4.0 license; additional terms may apply. Images, videos and audio are available under their respective licenses. Cover photo is available under CC BY 2.0 license.